Akademska digitalna zbirka SLovenije - logo
E-viri
Celotno besedilo
  • Novità lessicografiche dai ...
    Varone, Antonio

    Rivista di studi pompeiani (Rome, Italy), 01/2023, Letnik: 34
    Journal Article

    Ex titulis parietariis, qui in novis supplementis 4.2 et 4.3 Corporis Inscriptionum Latinarum voluminis IV collecti sunt, altero a. 2020, altero nuperrime a. 2023 edito, multi nomina vel verba praebent quae nova videntur, sive etiam iuncturas vel structuras adnotatione dignas. Cum autem lectio titulorum graphio exaratorum non semper certa sit, cavendum est ne quidquid fallax in lexicon Latinum perveniat. Semper ergo vigilandum est in novitatibus eligendis et diligenter aestimandum utrum facultates variae lectionis vel explicationis exstent necne. Hoc modo tantum exhibita sunt quae certa videntur, verba et elocutiones novae linguae "vulgaris" sane, sed etiam atque etiam Latinae.